monumenta.ch > Plinius > sectio 238

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 238
{XXXVII} nam detruncatio diximus quibus prodesset. intereunt pleraque et fissa stirpe, exceptis vite, malo, fico, punicis, quaedam vel ab ulcere tantum. pinus hanc iniuriam spernit et omnia, quae resinam gignunt. radicibus amputatis mori minime mirum est; pleraeque etiam non omnibus, sed maximis aut, quae sunt inter illas vitales, abscisis moriuntur.